# Curae posteriores 30

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, NARCISSVS MARINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/30

Ex his autem qui perstiterunt, vnus cui nomen dederat Narcissi parui stellato flore, veriùs inter Leucoii bulbosi genera recensendus meo iudicio quàm Narcissi, nisi quis (Matthioli sententiam sequutus) Leucoia in Narcissorum numero habere velit. Proferebat verò id Leucoium ante hiemem terna aut quaterna foliola paenè capillaria, iis non valdè absimilia, quae Leucoium minimum autumnale (in Lusitania à me anno millesimo quingentesimo sexagesimo sub finem Octob. obseruatum) habere dixi: ea sequente Aprili emarcuerunt. Extremo autem subsequentis anni Maio nudus exilisque exortus est cauliculus angulosus, semipedalis longitudinis, summo fastigio membranaceum sustinens folliculum, è quo bini exibant flosculi longiusculis tenuibusque pediculis subnixi, deorsum instar campanulae propendentes, senisque foliolis constantes candidis, quorum terna interiora latiuscula, externa verò paullo angustiora, & foris secundum exortum circaque capitellum subrubentibus; flauis staminibus vmbilicum occupantibus: totus elegans erat hic flosculus & suauis odoris, perstabatque in sua elegantia quinos aut senos dies: nullum verò dedit semen; atque subsequens hiems plantam corrupit. Huic addi potest & descriptio Leucoii Autumnalis, quod etiam capillari est folio, petenda è pag. 170.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
