Latin
BVLBVS VNIFOLIVS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 32
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò habet iste Hyacinthus bulbosam radicem, aliis Hyacinthis Asiaticis parem, aliquot candidis crassioribusque fibris firmatam, è qua prodeunt quina aut sena folia, viridia, carinata, instar eorum quae profert HyacinHyacinthus orientalis, caule folioso. thus orientalis vulgo notus, inter quae exit caulis dodrantalis, cinctus aliquot foliis arctè simul iunctis, antè quàm flores ostendere incipiat, quae deinde, caule incrementum capiente, explicantur, &nullâ serie seruatâ, caulem ambire deprehenduntur: flores, qui aliorum Hyacinthorum orientalium floribus formâ &colore non sunt dissimiles, etiam confuso ordine in caule nascuntur, modò in foliorum sinu, modò extra sinum è nudo caule dependentes, qui an sint odorati perinde ac aliorum Hyacinthorum Asiaticorum flores, me latet, quia in epistola linihil erat adscriptum: nec scio an quae apud alios creuerunt similes plantae, nodosum caulem etiam habuerint vt ea, cuius icon ad me missa, &hîc proposita.