# Curae posteriores 33-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, HYACINTHVS ORIENTALIS SVBVIRESCENTE FLORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/33-2

HYACINTHVS ORIENTALIS SVBVIRESCENTE FLORE. ISTIVS peregrini Hyacinthi notitiam lubens acceptam fero Hyacinibus orient. ex albo (quemadmodum aliarum aliquot plantarum de quibus in hoc livirescente flobello ago) N. V. Matthaeo Caccini Florentino, qui VI. Id. Martii re duplo. anno Christi sexcentesimo septimo supra millesimum ad me scribebat Constantinopoli aduectos esse aliquot Hyacinthos ingentis quidem pretii, sed valdè raros, & nunquam antea isthic conspectos; nec à quopiam descriptos: quorum vnum de tribus qui aduecti fuerant, non sine magna difficultate adquisiuisset. Illius descriptionem (quia eodem anno florentem habuit) ad me etiam mittebat. Bulbum, inquit, & folia habet aliorum Hyacinthorum foliis & bulbo non dissimilia: eius flos initio cùm prodit viridis est, deinde subcaeruleum colorem contrahit dum explicari incipit, apertus verò albus fit ex viridi; retinentque eius omnia folia exteriorem illum neruum siue venam medium folium occupantem viridem. petiolus florem sustinens paullo longior est quàm in reliquis Hyacinthis: caulis verò viridis est, vt & aliorum Hyacinthorum Orientalium, sed superiore parte purpurascit: quod autem flori venustatem addit, est alter flosculus tribus foliis constans è medio flore prorumpens, qui colorem perinde mutat, vt primarius flos. Allatus est cum inscriptione Hyacinthi viridis: & initio quidem valdè obsoleti coloris apparet, deinde paullatim venustior fit. Illum ipsum bulbum insequente Octobri cum aliis quibusdam selectioribus plantis ab eo accipiebam; quas asperrima hiems subsequuta corrupit, praeter paucas admodùm, licet aduersus aëris inclementiam probe muniisse existimarem. E conseruatarum numero hic Hyacinthus fuit; & Aprili flores protulit, cum magna mea laetitia: Eam ob causam in lignea tabella delineandam curabam, vt lectoris oculis subiicerem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
