Latin
HYACINTHVS ORIENTALIS SVBVIRESCENTE FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 34
Unproofread scanNot analysed yet
CAETERVM eius caulis prodibat inter quinque aut sex folia carinata, qualia sunt aliorum Hyacinthorum, eaque surrecta, initio purpurascens, deinde dum in longitudinem excrescit, viridem colorem contrahens, aliHyacinthus flore duplici, ex albo virescento. quot sustinens flores, initio antè quàm expanderentur virides, deinde foris circa petiolum ex subcaeruleo candicantes, sex foliis constantes, quorum extremae orae, aut floris laciniae albescebant, nonnihil tamen remanente conspicua viriditate: è floris vmbilico deinde emergebat alius flos ternisfoliis constans interiore parte albescentibus; exteriore verò, viridi illa vena siue neruo praeditis: medium florem occupabant pauca stamina nigris apicibus praedita. Nullum gratum odorem in illo obseruabam, sed herbaceum quidpiam spirantem; caeline nostri inclementiam incusem nec ne, haereo. Maio porrò insequente ad me scribebat, eas plantas quae Florentiae adseruabantur longè plures flores protulisse, quàm mea haec, cuius supremos flores praescindebam, vt pictor in pugillaribus suis delineare posset, donec illi integram plantam in lignea tabella exprimendam traderem: reliquos in planta relinquebam in spem seminis colligendi; nam libenter periculum facerem an eae plantae quae ex illius semine nascentur, similes flores quales mater habuit sint prolaturae: capita verò quae iis floribus successerunt trigona etiam fuerunt vt reliquorum Hyacinthorum, eaque oblongiuscula, semen continentia quale est reliquorum Orientalium Hyacinthorum, orbiculare, nigrum, quod dumtaxat sub extremum lunium maturum fuit: eum enim annum valdè serotinum habuimus, ob praecedentem asperrimam hiemem.