Latin
HYACINTHVS MAVRITANICVS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 36
Unproofread scanNot analysed yet
HYACINTHVS MAVRITANICVS. Eadem pag. 178, post praecedentes descriptiones Hyacinthi obsoleti, nempe ante caput de Muscari, intersere caput de Hyacintho Mauritanico, ex Appendice prima: eique peculiarem numerum asscribe, nempe Cap. XXXI. sed vltimam periodum, quae de Sisynrichio Mauritanico agit, omitte: illam enim ad caput de Sisynrichio referendam esse, infrà monebimus ad paginam 217. MVSCARI FLAVO FLORE. Pag. 179. ante sectionem Ad Hyacinthi, adde ea quae de Muscari flauo flore notantur in Altera Appendice. HYACINTHVS STELLATVS BAETICVS. Pag. 182, ante periodum ALTER etiam, post descriptionem Hyacinthi stellati Peruani, inserenda sequens descriptio Hyacinthi stellati Batici: ANNO Christi sexcentesimo quinto supra millesimum venales adferebat in Hollandiam van generis peregrinos bulbos Nicolaus le Quelt: dibzy G Goog le Quest: inter quos Hyacinthi cuiusdam crassa radice magnam copiam, quem ex Africa recenter allatum dicebat, &similem ferè Eriophoro Peruanno à me in Plantarum Historiae lib. 11. cap. XXIV. exhibito.