# Curae posteriores 37

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, HYACINTHVS MAVRITANICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/37

Eos autem triplici colorum varietate flores proferre asserebat: nam alios esse caeruleos, alios albos, quosdam etiam suaue rubentes siue carneos. Quos ab eo trium istorum generum redimebam, subsequente quidem anno folia protulerunt, nullum verò florem: Christiano autem Porreto, pharmacopoeo diligentissimo aliquot plantae flores dederunt caeruleos, vna autem albos ad rubedinem tendentes. E radice porrò bulbosa & oblongiuscula, nec Muscari bulbo valdè dissimili (nam subfusco cortice tecta erat, prominentemque sedem habebat, supra quam in ambitu crassiusculas fibras spargebat) quina aut sena nouo Vere prodibant folia viridia, paenè vnciam lata, carinata, dodrantem longa, humi in orbem fusa: inter quae dodrantalis assurgebat caulis, tubi pennae scriptoriae crassitie, qui circa fasti gium frequentes longiusculos petiolos ex purpura quasi nigricantes producebant; quorum singuli sustinebant flosculum sex mucronatis foliis constantem, stellulae instar expansis, coloris nunc è caeruleo purpurei, modò purpurei saturatioris & quasi violacei: è quorum vmbilico crassiusculus exibat vmbo, coloris impentè purpurei, circtus sex staminulis latiusculis, dilutioris in quibusdam caerulei & quasi albescentis coloris, in aliis paullo saturatioris, quorum apices flaui. tota autem florum congeries aequalis ferè erat altitudinis, & veluti vmbellae formam referebat: nullam verò suauitatem odoris in iis floribus obseruabam: sed cortex & folia abrupta, non minùs in tenuissima staminula distrahebantur, quàm in bulbo Eriophoro Qui ex albo rubicantibus floribus erat, similia iam dicto folia habebat, humi etiam in orbem sparsa, sed rariores flores, nec adeò confertim nascentes, sex tamen foliolis instar illorum expansis praeditos, vmbone floris vmbilicum occupante, staminulisque eum cingentibus albis, apicibus flauis: pediculi verò eos sustinentes purpurascebant; florum autem gemmae extrinsecus suave rubebant Flores in vtroque genere Maio mense expandebantur, nullum autem semen praebuerunt: Nec verò id genus quod albo flore praeditum esse dicebatur, hîc florere conspectum est; atque quotquot eo anno & subsequente plantas redemeramus, hiems rigidissima, praecedens annum millesimum sexcentesimum octauum, prorsus corrupit, cum selectissimis quibusque plantis.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
