# Curae posteriores 38-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, HYACINTHVS STELLATVS LILII FOLIO ET RADICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/38-2

HYACINTHVS STELLATVS LILII FOLIO ET RADICE. Pag. 183. ante Sectionem TERTIO quaterna, &c. reponendus est Hyacinthus stellatus Lilii folio & radice, ex Appendice altera: eique subnectenda ea quae in Auctario eiusdem alterius Appendicis notantur: nempe Paragraphus CRTERVM anno millesimo, &c. cuius fini & hac verba subiungantur, (pest verbum corrupit.) omnes autem tam qui caeruleo praediti sunt flore, quàm qui albo, semen ferunt in triangulis capitellis, nigrum & crassiusculum, non splendens. Eadem pag. 183. lin. 18. & 19. ipse paragraphus TERTIO, ita immu tandus: TERTIO quaterna aut quina sunt folia humi fusa, longa, carinata, dilutè virentia, Hyacinthinis valdè similia; sed latiora, & ad superioris foliorum latitudinem quodammodo accedentia. inter haec, &c HYACINTHVS STELLATVS, à Porreto. Eadem pag. 18. ante Sectionem QVARTVM, &c. Hyacinthus stellatus Porreti reponendus, cuius haec est descriptio: E crassiusculo & quasi nucis iuglandis magnitudine bulbo quaterna duntaxat promebat hic Hyacinthus folia latiuscula, Hyacinthi stellati Byzantini foliis non valdè dissimilia; inter quae quinque aut sex exiliebant dodrantalis longitudinis cauliculi, firmiores quàm in Byzantino, purpurascentes & striati, sustinentes è longis petiolis dependentes septem aut octo flores expansos, & sex foliis caeruleis constantes; ed by G constantes: quorum vena medium folium secans saturatior erat & quasi violacei coloris.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
