Latin
ANEMONES TENV FOLIAE FLORE SIMPLICI VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm itaque neminem eorum qui de Plantis scripserunt istarum mentionem facere com periam, rem non ingratam me facturum putaui, si illius cuius exemplum suis coloribus depictum ad me misit Nob. ille vir, in tabella sculpendum curarem, quae hoc loco adponeretur, adscriptis Plantae ipsius notis quas iconi adiunxerat: nam cùm plantam non viderim, nihil de illa pronunciare possum, nisi quod ab alio didici; tametsi biennio post &huius, &alterius quae suauiter rubet, florem inter chartas repositum Maio mense acceperim, vt similes reperiri non dubitatem. SCRIBEBAT porrò ad me Illustris ille vir, qui vnicam huius Anemonidis plantam habebat, his verbis. Mitto tibi iconem Anemonidis tenuifoliae violaceo siue purpuro caeruleo flore pleno, quam Constantinopoli accepi: huius flos cùm emergere incipit, violacei prorsus est coloris, sed vi expandi incipit, sensim colorem in icone expressum contrahit, vel aliquantulum dilutiorem: eius folia &radix, nec à solus nec à radice tenuifoliae pleno flore vulgaris &omnibus notae differunt. Haec ille: sed quantum ex icone colligere licet, flos tredecim latioribus foliis exterioribus constat; reliqua quae ab illis ambiuntur latiuscula etiam sunt, &non adeò tenuia, vt quae in vulgari plena conspiciuntur. Additum erat in epistola, se paucis antè diebus Constantinopoli accepisse pro valdè raris plantis binas Anemonidis radices, cum hac inscriptione, Anemone Chalcedonica Cacumeni Mergi &Cacumeni Maringi; sed illarum florem nondum vidisse: sed nec qualia profer rent folia significabat. Praeterea in alia quadam epistola scribebat se Constantinopoli etiam pro planta rara accepisse Anemonidis latifoliae genus coccineo flore duplo vel etiam triplo densiore &pleniore quàm illud sit illius genus, cuius iconem in Historiae Plantarum lib. II. exhibeo, ab Herbariis vulgo Pauo maior appellatum; alioqui eiusdem coloris &formae; cuius etiam radicem anno Christi millesimo sexcentesimo septimo mittebat; sed asperrima subsequens hiems corrupit cum selectissimis quibusdam aliis quas adiunxerat plantis: significabat autem eum florem carere capitulo illo nigro aliorum florum vmbilicum occupare solito. Pag. 265lin. 14. legendum viderentur eâdem pag. lin. 16 legendum coepit, atque etiam è Pictonibus. Sed &ex Italia multos rhizotomi quidam adferre soliti. CYCLAogl