Latin
ORNITHOGALVM NEAPOLITANVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
ORNITHOGALVM NEAPOLITANVM. Eadem pag. 186 ante Ornithogalum aliud, reponendum ex Altera Appendice Ornithogalum Neapolitanum. ORNITHOGALVM MAXIMVM. Pag. 187. ante sectionem ALTERVM, adde Ornithogalum maximum. ex Appendice prima. ORNITHOGALVM PYRENAEVM. Pag. 188. ante sectionem QVINTVM, adde ex Altera Appendice descriptionem Ornithogali Pyrenai: eiusque fini (nempe post illa verba, verisimile est) adde sequentem periodum: Annus autem Christi M. D. CVI. nihil aliud esse docuit, quàm Ornithogalum primum, à me lib. II. capite XXXIII exhibitum, &à Dodonaeo Asphodelus bulbosus Galeni nuncupatum. Eadem pag. 188. ante sectionem SEPTIMVM, adde Ornithogalum minus è Pyrenaeis, ex Appendice prima. Pag. 189. lin. 12 legendum Lachin proximam, &in siccioribus, &c. Eadem pag. 189. ad calcem capitis XXXIII adde sequentem Ornithogali peregrinam speciem.