# Curae posteriores 42

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MOLY MONTANVM LATIFOLIVM FLAVO FLORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/42

MOLY PYRENAEVM: PVRPVREO FLORE. Pag. 195 ad extremum caput adde Moly Pyrenaeum purpureo flore, ex eâdem Appendice altera. Pag. 196 lin. 35. leg. eo deuorato. ASPHODELVS MINIMVS. Pag. 197 ante sectionem GRAECIS, inserenda Asphodeli minoris sen veriùs minimi historia, ex prima Appendice, quae est pagina CCLVIII. COLCHICVM VERSICOLORE FLORE ALTERVM. Pag. 200 ante sectionem QVARTVM, adde ex prima Appendice Colchicum ποικίλανθὲς alterum: cuius descriptionis fini, nempe post verbum praecedente, pag. CCLVIII, adde sequentem paragraphum: Ceterùm anno Christi sexcentesimo sexto supra millesimum simile Colchici genus in pratis Francofurto ad Moenum vicinis nasci obseruabam ex iis bulbis quos praecedentis anni autumno honestissimi eius vrbis ciues loannes Theodorus, & loannes Israël de Bry fratres germani mittebant: nonnulli enim flores prorsus similes iam dicto tulerunt, aliqui etiam omnino niueos, aliqui suave rubentes, quorum folia venam exalbidam per eorum longitudinem excurrentem habuerunt. Pag. 201. ad finem sectionis PANCOS porrò, adde ex Appendice prima, paragraphum. Ex illis tamen ipsis, &c. pag. CCLIX. Gag. 202 ad finem sectionis ALIVD porrò, id est, ad finem capitis XL, adde paragraphum Huius autem Colchici, &c. ex Appendice altera, pag. eadem CCLIX. COLCHICVM VERNVM. Pag. 203 ante caput XLII, roponenda Colchici verni historia, ex Altera Appendice. Pag. 204. lin. 15. leg. longiora & latiora: radix, &c. CROCI VERNI LATIFOLII VARIETAS. Eadem pag. lin. 16 addenda quae sequuntur: sublata: sed aliquot post annos vnum & alterum similem bulbum denuò nactus sum, cuius foliis nulla alia latiora conspexi, licet genus illud quod niueum fert florem, ea etiam valdè ampla habeat. Sed postea semine terrae commisso similes plantas adquisiui, atque etiam ab amico ex Italia reduce habui, quae maiores reliquis Croci verni generibus flores protulerunt, multoque latiora folia: praematurè autem floret, non secus ac purpureus versicolor, & flauus varius; nec iis infeliciùs adnatis se propagat. Quartae folia, &c. vt est in textu. Pag. 207. post lineam 25 adde: Et haec quidem sunt quae circa Croci verni latiore folio plantas obseruabam: nunc de illis quae angustiore & quasi capillari sunt praeditae folio, agamus.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
