Latin
CROCVM VERNVM CAPILLARI FOLIO
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 43
Unproofread scanNot analysed yet
CROCVM VERNVM CAPILLARI FOLIO. Pag. 208, ante sectionem NONNVLLI Primum, &c. adde illa quae de Croco verno capillari folio tractantur in Appendice prima, pag. CCLIX. &ibidem, ante sectionem Id autem, adde ea quae notantur sub finem Appendicis alterius, nempe haec verba: &certè illius, &c. quibus addenda &haec, nimirum post verba, erant segregatae. Huic plantae accidit quod quibusdam aliis, vt videlicet semine natae, parentis colorem non retineant, sed varient: nam loannes Hogelandus, qui plantas habebat albi coloris flores proferentes duorum generum, maiores &minores, vtriusque generis semen colligebat anno 1604. cuius me participem faciebat illo ipso anno, &ipse serebat: ego similiter quae communicauerat, terrae committebam, vtriusque generis seorsim: ille aliquot plantas habuit, quae tertio anno flores tulerunt: ego binas habui: sed vterque pro albis floribus, quos expectabamus, caeruleos nacti sumus. CROCVM PYRENAEVM AVTVMNALE. Eadem pag. 208, ante sectionem ALTERVM, adde de Croco Pyrenaeo, ex Altera Appendice. Pag. 210 lin. 23. legendum bullis argent. IRIDIS BVLBOSAE LATIFOLIAE VARIETAS. Pag. 211 ante sectionem TERTIAE, quinque aut sex, &c. addenda ea quae sequuntur, pro iis quae in Appendice altera de Iride bulbosa latifolia caeruleo Wallo fure annotata fuerant, id est, periodus haec, Multos post annos, &c. itemque illa, CETERVM ex epistola, quae erant in dicta Appendice altera, deleri debent, proque iis sequentia substituenda: MVLTOS post annos eruditissimus vir Ioachimus Venerius me monebat hanc plantam maximâ abundantiâ sponte nasci in Pyrenaeis montibus: atque à Christi natiuitate sexcentesimo primo supra millesimum, inter multas myriades illarum quae caeruleum siue violaceum florem gerunt, vnicam plantam eiusdem generis reperisse quae florem prorsus niueum haberet: anno autem insequente, quum denuò montes illos conscendisset, venustarum plantarum quae in eis nascuntur conquirendarum causâ, paucas similes reperisse scribebat; quarum vnam loanni Hogelando, alteram mihi mittebat.