# Curae posteriores 46

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, CROCVM VERNVM CAPILLARI FOLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/46

specie Iridis bulbosae sic legendum: capitula trigona oblongiuscula, instar ferè capitum versicoloris latiflorae, quae tamen primis aliquot annis nullum probum semen tulerunt: successu tandem temporis nonnullae plantae ex earum nucleis adquisitae semen ad maturitatem perduxerunt, è quo terrae commisso natae plantae florem matri similem protulerunt; vt existimarem in hoc genere nullam mutationem futuram, praesertim cùm viderem apud alios quibus semen communicaueram (multi enim ob floris elegantiam expetebant) plantas illo semine natas flores matri similes etiam protulisse: at è plantis quae anno Christi millesimo sexcentesimo tertio mihi natae, semine in peculiari capsa sato, nec ex ea erutae, vt certius quidpiam obseruare possem, binae quintum post annum florem dederunt longè à matre diuersum, non formâ quidem & foliorum numero, sed colore: nam tria repanda folia lutei siue flaui coloris fuerunt, aurea tamen maculâ in medio insignita, terna alata & bifida ligulam flauam tegentia subalbidum colorem habebant; terna verò surrecta & angusta subcaeruleum, medium tamen neruum per longitudinem excurrentem exalbidum: odor illius qualis in matre, hoc est perexiguus aut nullus: radix bulbosa vt reliquarum Iridum bulbosarum, pluresque nucleos ad latera generans. Floruit primo anno circiter quindecim dies ante illas quae latifoliae caeruleum habent florem, aut angustifolias Flauas: interdum etiam flores profert eodem tempore cum aliis, pro aëris temperie aut intem perie.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
