Latin
ANEMONES TENV FOLIAE FLORE SIMPLICI VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 52
Unproofread scanNot analysed yet
ANEMONES TENV FOLIAE FLORE SIMPLICI VARIETAS. Pag. 260, ante sectionem Haec sunt, addenda se quentia: Haud dissimilia folia &radicem habebat XXI genus Anemones tenuifoliae, eandemque floris formam habebat, sed eius color planè ab aliis diuersus: nam ex cineraceo siue furuo albicans erat, &tenui rubedine veluti perfusus, qualis ferè pannus est quo Franciscani monachi &Capuccini amiciuntur, Galli enfumè quasi fumo tinctum, Belgae Monichgrau appellant. Postque haec ipsa verba, ante dictam periodum Haec sunt, &c. fieri etiam posset mentio sequentium specierum Anemones tenuiore folio, his vel similibus verbis: Inter has porrò species Anemones tenuiore folio, duae sunt rariores, quas in horto suo alere se, litteris suis mihi significauit Illustr. vir Matthaeus Caccini, nobilis Florentinus: Quarum prior florem fert Album, purpureis venis radiatim distinctum: Altera verò species album etiam fert florem; sed cuius vngues sunt purpurei. ANEMONE LATIFOLIA PLENO FLORE, Caccini. Pag. 262, ante periodum CETERVM Alterius, &c. addi possunt sequentia verba: Idem Nob. Vir Matthaeus Caccini Anemones latifoliae speciem alit, vt ex eius litteris Florentiâ missis intellexi, cuius flos duplex est, sed longè amplior quàm Pauo maior vulgo dicta: cuius quidem radicem anno 1607 ad me misit; sed ita afflictam accipiebam, vt florem nondum videre licuerit. Pag. 263lin. 41. legendum Iacobo de Caudenhouen. Eadem pag. ante sectionem Quodsi, id est, post Anemon. tenui fol. sanguineo pleno flore, inserenda est descriptio Anemones tenuifoliae pleno purpureo flore, Caccini, &alterius pleno flore suauerubente: quae sunt tales: ANEMONE TENVIFOLIA PLENO PVRPVREO FLORE, (accini; &altera tenuifolia pleno flore suauerubente, eiusdem (accini. QVANTA fiat colorum varietas in Anemonibus semine natis, quotidie experimur: vix enim quispiam enarrare queat colorum varietatem, quae in illarum floribus conspicitur, praesertim plantarum quae latifoliarum semine prognatae sunt, quemadmodum paullo antè scripto comprehendere conati sumus.