# Curae posteriores 56

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, PHALANGIVM ALLOBROGICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/56

PHALANGIVM ALLOBROGICVM. Pag. 271 ante caput LXIII reponenda est descriptio Phalangii Allobrogici, ex Appendice altera: eiusque historiae calci adde sequentia verba: Huic non valdè dissimilem plantam postea ad me mittebat Argentorato ampliss. & doctiss. Vir Fridericus Mayerus, eius vrbis Armamentario Praefectus; cuius tamen folia huius foliis essent angustiora, & flores paullo minores. Sed etiam in Pyrenaeis montibus crescere similem plantam postea intelleximus à Venerio, qui illam istic legisset, & à Richaeo Professore botanico Mompeliensi Liliaphodelum albo flore nuncupari scribebat; & rhizotomi Galli simi les plantas in Pyrenaeis erutas ad nos inferre coeperunt: atque loannes Hoghelandus plantam habuit florentem anno Christi millesimo sexcentesimo octauo (à quo acceperit ignoro) cuius folia longe ampliora, longiora & crassiora quàm meae; caulis etiam multo pro cerior, qui & flores longiore spatio ab inuicem distantes proferret itaque non modò Allobrogicum Phalangium appellanda erit haec planta, sed montanum: & mihi omnino persuadeo fuisse notam Vaterio Cordo, atque ab ipso Liliaginem vocari. Pag. 275 in titulo iconis, pro Veratrum nigrum II. Dodon. reponenda fuerat Veratri nigri iii figura, Plinii Consiligo. Pag. eâdem, lin. 11 scribendum re solet: interdum tamen à radicis latere noua germina producit. CAROLI

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
