Latin
PHALANGIVM ALLOBROGICVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 58
Unproofread scanNot analysed yet
mo fastigio multos flores in quinque lacinias diuisos sustinet, quarum singulae in extremo crenâ sunt praeditae, instar florum flauae, paulo tamen minores, colorisque exalbidi carneo perfusi: odorem habet Primae. In Batauiam, vbi conspiciebam, ex Angliâ primùm allatum esse intelligebam hoc genus: an verò spontè istic nascatur, an aliunde illatum, me latet. OCTAVA crassiusculâ, &c. Deinde in contextu, pro SEPTIMA crassiusculâ rad. scribendum OCTAlleVA craffiusc. &c. Haec enim est descriptio Octauae speciei Auriculae Vrsi: cii addenda (nempe post finem sectionis Crescit, &c) descriptio similis cuiusdam plantae, cum icone ex siccâ plantâ P. Gregorii delineata, quae est talis: Similem huic Octauae etiam nasci, (sed breuioribus foliis) in Tyrolensibus Alpibus, postea intelligebam: nam inter siccas plantas, quas R. P.