# Curae posteriores 59-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, CORTVSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/59-2

CORTVSA. Pag. 307 ad calcem capitis X de Cortusa adde quae sequuntur: Et certè, postquam ad Batauos veni, Cortusae plantas in hortis eorum qui elegantes flores in deliciis habent, satis copiosè nascentes conspexi; sed nullas obseruaui, quae flores gestarent surrectos & caelum spectantes, vt Cortusus de sua asserit, sed nolarum instar pendulos & deorsum spectantes, quales esse meae Saniculae montanae flores scripsi. VIOLA MONTANA PVMILA. Pag. 310 ad sinem capitis xta: de Viola montana adde sequentia: Gulielmus Boëlius in Hispania obseruauit Violam montanam quandam valdè pumilam, adeò vt binas vncias altitudine vix superaret. Satis crassa radice constabat: cuius foliis angustiora videre non memini. nam quascunque alias videre mihi contigit, orbiculata folia habebant; huius verò vt rorismarini coronarii angusta erant, & vnciam dumtaxat longa: flos inter folia exili pediculo insidens niueus, inodorus. Pag. 311.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
