Latin
CICHORIVM SILVESTRE PVMILVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
CICHORIVM SILVESTRE PVMILVM. Abeodem Gulicimo Bohlio in Hispama obsernata est alia Hedypnoidis species, quae etiam huic capiti XXXVII subiungi potest, his verbis: CICHORIVM siluestre, siue Hedypnois, Gadibus in maritimis nascitur; pumila planta, alioqui tota facie nihil differens à vulgari, nisi quòd per omnia minor sit. Frequens eius vsus apud incolas in acetariis: ciet enim vrinas, &hepar ab obstructionibus liberat, haud minùs quàm vulgaris, cuius vsum olim expertus sum mihi salutarem ex consilio &praescriptione C. V. Gulielmi Rondeletii, cùm apud ipsum viuerem.