# Curae posteriores 65-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, CICHORIVM SILVESTRE PVMILVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/65-2

CICHORIVM SILVESTRE PVMILVM. Abeodem Gulicimo Bohlio in Hispama obsernata est alia Hedypnoidis species, quae etiam huic capiti XXXVII subiungi potest, his verbis: CICHORIVM siluestre, siue Hedypnois, Gadibus in maritimis nascitur; pumila planta, alioqui tota facie nihil differens à vulgari, nisi quòd per omnia minor sit. Frequens eius vsus apud incolas in acetariis: ciet enim vrinas, & hepar ab obstructionibus liberat, haud minùs quàm vulgaris, cuius vsum olim expertus sum mihi salutarem ex consilio & praescriptione C. V. Gulielmi Rondeletii, cùm apud ipsum viuerem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
