Latin
ECHII VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 68
Unproofread scanNot analysed yet
descriptam reperio, cius historiam, qua lem ab ipso accipiebam, sed Latio dona tam (nam Italico sermone scripta erat) in hac mea appendice locum habere volui cum aliis plerisque plantis raris &cognitione dignis, à nullo adhuc, quod equidem sciam, in publiBoni cum prolatis. consulat Lector, Patris Gregorii, meum de re herbaria promouenda propensum studium. Habet haec Planta radicem candicantem, perennem, siue plures annos durantem: etenim quasdam crassissimas eruere memini, quae ob vetustatem nodos vel tubera contraxerant supra saxa inter quae natae, instar Rhodiae radicis, η τι vel Campanulae lactescentis foetidioris inueteratae, qualem aliquam do in hortis obseruare memini. Ex hac radice prosiliunt interdum plures cauliculi teretes, inaequales &contorti, palmaris longitudinis, vel breuiores aut longiores, pro loci, in quo planta nata, aut vetustatis ipsius rationem, illique molli &candida lanugine tecti, singulis pereuntes annis, nouis &recentibus sequente renascentibus, qui summo fastigio multis elegantibus floribus caeruleis spicae in modum digestis sunt ornati, vt in Trachelio minore: quibus succedunt vascula etiam Trachelio minori similia, minutissimo &vix ob exilitatem conspicuo semine plena, longiuscula tamen potiùs quàm rotunda, coloris ex spadiceo fusci: folia inaequaliter hinc inde sparsa cauliculos ambiunt, ad Pulmonariae Gallicae (quae Hieracii genus) foliorum similitudinem satis accedentia, cùm magnitudine, tùm crenarum in ambitu formâ, atque ipsa etiam candidâ lanugine fermè obsita, pronâ parte praesertim quâ terram spectant.