# Curae posteriores 74

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, TRIFOLIVM FRAGIFERVM FRISICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/74

HEPATICA TRIFOLIA PLENO FLORE. Pag. CCXLVIII. post lin. 23 ante cap. de Oxy, adde de Hepatica trifolia pleno flore quae sequuntur: Postquam verò Lugdunum Batauorum me contuli, bis ad me plantulam misit, sed adeò negligenter curatam & pyxidulae impositam, vt quum ad me perueniret, prorsus arida & corrupta esset, atque in pollinem resolueretur; imò etiam si diligenter curata esset, vix salua ad me peruenire potuisset, ob longam qua in itinere haeserat moram. His deinde subiunge illa quae in Altera Appendice de eadem Hepatica annotauimus.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
