Latin
MVSCI TERRESTRIS VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 75
Unproofread scanNot analysed yet
latent: quam tamen caulis inter illa emergens superare conspicitur, floribus albis onustus Leucoii flore amplioribus, cauâ illâ &infimâ parte, petiolo, à quo dependent, proximâ, subcaerulei coloris, formam paenè referentes floris Gladioli, non prorsus tamen similes; quinque foliis constantes, quorum duo superiora ad pediculum reflectuntur; tria reliqua, quae latiora, propendent. floribus succedunt turbinata vascula, rufo semine plena. Sub extremum Iulium florentem se obseruasse scribebat apud pagum Norch &Westervelde in Drentiâ; nusquam alibi.