Latin
FVNGORVM VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 77
Unproofread scanNot analysed yet
FVNGORVM VARIETAS. Pag. CCLXXVI. ante periodum Et haec quidem, in XXI genere Esculentorum fungorum, adde sequentia verba: Huius iconem cum reliquis Moreto miseram vt exprimendam curaret; quae nescio cur neglecta, quod valdè doleo: sed longè magis dolendum, quòd &illius &reliquorum fungorum icones, suis coloribus ad viuum expressae, quas ipsi miseram, perierint. Pag. CCLXXXVII, ante sectionem Nasci etiam, adde sequentia: Hoc etiam Lugduni apud Batauos ligneis tabellis mei hortuli puluinos cingentibus adnasci Autumno obseruabam. Eadem pag. ante sectionem Semipedalis magnitudinis, inserenda est icon quae in Appendicis alterius fine posita fuit, nescio quà negligentiâ olim praetermissa. Sed post XXV hoc perniciosum Fungorum genus addenda est eitam illa Fungi coralloidis cancellati historia, cum Icone, qua est in Alterius Appendicis Auctario, sub finem. α ε β ί τε τ i ερ τ CAROLI κατὰ τε κ iilia, -Φ ζ