# Curae posteriores 78

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, FVNGORVM VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/78

EXOTICORVM LIBRO PRIMO haec immutanda vel addenda. Pag. 8. versu 28. sic lege: ad circumferentiam ductis (vt in raphani radice transuersim sectâ conspici potest) magnam gratiam. Pag. 9. ad capitis ix calcem adde: Postea intelligebam hunc fructum ex insula S. Michaëlis, Acorum vnâ, relatum, & circa locum, cui Punta delgada nomen, lectum. Pag. 13 & 14 & 15. pro myristica repone vbique aromatica. CARYOPHYLLORVM PLENIOR DESCRIPTIO. Pag. 15 & 16, capite XVII de Caryophyllis, adde ea quae in Auctaria detisdem Caryophylli pag. 376 & 377 tractantur. Pag. 17. lin. 57. scribe considerans. MAMOERA LVSITANORVM. Pag. 20. Libri primi Exoticorum calci atterenda est sequens peregrinae cuiusdam arboris descriptio, Mamoera Lusitanis dictae: illique peculiare caput aßignari potest. Est autem haec: EST verissimum illud Poëtae, Non omnis fert omnia tellus. Nullam enim Prouinciam inueniri arbitror, quae peculiarem aliquam plantam, nec in aliis regionibus nascentem non producat, vt testari possunt, qui peregrinas regiones perlustrârunt, quando ad plantas obseruandas animum applicuerunt. Inter eos certè numerandum censeo honestissimum & humanissimum virum loannem van Vfele, qui ex Americae ea parte, quae Bresilia nuncupatur, redux, mihi ostendebat anno Christi sexcentesimo septimo supra millesimum, Librum in quo aliquot plantas & animalia viuis coloribus ipsemet expresserat: nam, vt mihi referebat, cùm in varias regiones peregrinari instituisset, pictoriae arti operam priùs dedit, quò posset, quae singularia in iis obseruaret, coloribus exprimere, in rei memoriam, & suam, vbi domum rediisset, delectationem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
