# Curae posteriores 79

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, FVNGORVM VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/79

Inter eas verò, quas in illo libro expressas habebat, binas singulares admodum & admirandae naturae conspiciebam, quarum exemplar ab ipso nullâ difficultate impetraui: nam ipse met post aliquot dies viuis coloribus expressas attulit, & dono mihi dedit, cum Ciuettae animalis, & Aranei siue phalangii cuiusdam monstrosi iconibus ad viuum expressis, quia illorum exemMamoera foemina. plar etiam desideraueram, vt in Auctario quod meis lucubrationibus iam in lucem prolatis adiungere habeo in animo, locum etiam haberent. Arborum autem illa rum icones cùm à nemine adhuc sint ex hibitae, nec ipsae arbo res descriptae, eas cum qualicumque histo ria, qualem videlices ab Ioanne van Vfele habere potui, lecto ris oculis proponere volui. σαι δὲ . . . διειε τ τα ἐντερον. §. ccre Mamoera Dog Mamoera mat.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
