Latin
MEDICINAE PROFESSORIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 8
Unproofread scanNot analysed yet
cui inter caetera fidem facit Tabula illius Chorographica Galliae Narbonensis, quam Theatro suo Geographico Abrahamus Ortelius inseruit. Dum apud Montepessulanos degeret, Petrum Lotichium Poëtarum Germaniae principem cognouit, &inter reliquos amicos familiarissimè coluit. huius ad Clusium versus aliquot &Epistolae cum reliquis eius operibus leguntur. Porrò in studio Botanico, cuius incredibili flagrabat amore, ita breui profecit, vt vel tunc Rondeletio Scyronio aliisque Academiae illius Doctoribus liqueret, quantus in illa professione aliquando futurus esset: non obscuris quippe indiciis colligebant, ad rem herbariam ornandam, augendamque natum atque vnicè factum. vtpote cuius animo altissimè infixum haerebat graue illud dictum quod apud Galenum extare nouimus, &ab Oribasio repetitum legimus, simplicium medicamentorum, &facultatum quae eis insunt cognitionem adeò Medico necessariam esse, vt sine eâ nemo ritè mederi queat. Equidem ita iudico; si Medici alioquin eximii animum herbarum notitia spoliaueris, mentemque natiuâ stirpium specie nudaueris, licet caelo deiectus, licet Aesculapius ipse fuerit, licet omni Musarum choro stipatus, Physica, Anatomica atque Chirurgica callens, placere tamen posse ne Apollini quidem suo, vtpote herbarum scientissimo.