# Curae posteriores 80

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, FVNGORVM VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/80

BINAE porrò illae arbores, quarum icones hîc adiunctas habes, eiusdem quidem sunt generis, sexu tamen inter se differunt: nam illarum altera, mas videlicet, sterilis est, & flores dumtaxat gerit, nullum fructum; foemina autem fructum solummodò, nullum florem: adeò tamen inter se amicas eiusque naturae esse aiunt, vt, si longo interuallo sint seiunctae, nec foemina marem vicinum habeat, etiam sterilis fiat, nec fructum ferat; cuius naturae etiam Palmam esse tradunt.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
