Latin
EXOTICORVM
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 83
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis verò sit illa arbor in qua huiusmodi nascuntur fructus, terrestris ne an marina, me fugit; quandoquidem nec nautam qui peregrè attulit, nec eum qui à nauta redemit, conuenire mihi licuit: propter elegantiam tamen &raritatem, ramum cum aliquot inhaerentibus fructibus in tabella exprimendum curabam, qui descriptioni adiungeretur. BIENNIO autem pòst Emanuel Swerts ciuis Amsteldamensis, cuius in hoc libro aliquoties fit mentio, similis generis binos fructus mihi ostendebat, sed crassiores breuioresque, &obtuso prorsus mucrone, siue fructus extima parte; quique ad pleniorem maturitatem peruenisse videbantur, nam squamae magis tumentes &turgidae, cordis formam (vt vulgo pingitur) quodammodo exprimentes, &supernâ parte latiores profundioreque sulco siue lacunâ per medium discretae, infimâ parte &petiolum spectante angustiores; omnes autem adeò arctè connexae, vt nullum commissurae vestigium appateret, sed continuo &solido cortice fructus constare videretur, eoque valdè terso &splendente, coloris ex spadiceo fusci. huius fructus longitudo à pediculo ad extimam partem trium vnciarum erat; eius verò ambitus quinque vnciarum cum semisse, &nucleum siue ossiculum continere ex strepitu quem agitatus edebat, deprehendebam. Sed illo ipso anno Christianus Potretus corollam se redemisse dicebat ex similibus fructibus breuibus obtusoque mucrone praeditis conflatam, quam mihi etiam conspiciendam dedit. Constabat verò ea corolla ex vno &quadraginta fructibus funiculo per vtramque extremitatem traiectis, partim maiusculis, partim minoribus: maiusculi sescunciam erant longi, quatuor vnciarum eorum ambitus: minores vnciam longi, ambitus trium vnciarum, omnes autem dilutiore colore praediti &quodammodo flauescentes, vt immaturos lectos fuisse suspicer; alioqui non video quâ ratione ossicula per adeò exilia foramina, per quae funiculus traiectus, eximi potuissent fructu non corrupto. An porrò eiusmodi fructus plures simul in eodem ramo nascantur, vt modò descripti quorum iconem exhibui, me latet.