# Curae posteriores 88

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, PHALANGIVM AMERICANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/88

cujus, vt alibi dixi, exemplar mihi donabat, vt Auctario, quod ad męam Exoticorum historiam meditor, adiungi queat: nam propter magnitudinem, non vulgarem, & diuersam à vulgari phalangio formam, cùm à nemine similem iconem in publicum productam reperiam, in tabella adpositam exprimendam curabamus. PLLVINVS CAP. XIV. lib. XI, Naturalis historiae, omnibus Araneorum generibus, quorum naturam egregio describit, torna dumtaxat internodia tribuit in cruribus, & epipus exiguum Ehalangio: at hic araneus, siue phalangium, cuius figuram damus, plura in singulis cruribus internodia habet, quàm terna: nam praeter articulationem quâ corpori coniunguntur, singulis cruribus sunt quaterna, & bifidi insuper vngues, siue chelae, vt exigui cancri crura quodammodo referre videantur. Totum autem corpus tres vncias sine pollices longum est, vnam apello amplius latum, susci coloris quidem, sed totum husutum densisque & longis pilis nigris vndique tectum, medio dorso foramen conspicuum habens tamquam vmbivnibilicum, in ambitu similibus pilis praeditum: caput siue corporis pars anterior tota similibus pilis densè obsita, quemadmodum & posterior siue aluus, quae vnciam longa crassiorque est, atque bifido mucrone praedita videtur: media corporis pars in vtroque latere quina crura habet similibus pilis hirsuta, & quatuor, vt dixi, internodiis satis conspicuis distincta, quia rubro colore infecta sunt, vt etiam vngues siue chelae. Breuiter: valdè monstrosum hoc animalculum, & ipso loanne van Vfele referente adeò noxium, vt ipsi incolae contactum eius etiam fugiant & formident.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
