# Curae posteriores 89

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXOTICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/89

EXOTICORVM LIBRO SEXTO haec addenda vel immutanda. Pag. 122, ad capitis vr calcem inserenda alterius Quercus marinae icon cum sua basi elegantior, à Glariß. Viro, D. D. Petro Palinio accepta. Pag. 128 linea vltimâ, muta initium Sectionis Qui cancrum, &c. hoc modo: Hoc Cancri genus ignotum fuisse non videtur illi qui Virginiae historiam scripsit: Parte enim 11, in qua de Piscibus agit, dum piscandi rationem apud eius regionis incolas vsitatam in XIII figura exhibet, similis Cancri iconem expressam videre licet: tametsi qui Cancrum istum Doctori Vorstio commodabat, &c. vt est in texta.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
