# Curae posteriores 9

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MEDICINAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/9

Fuit sanè haec Sapientiae pars quae stirpium historiam complectitur, non ita multis ab hinc annis in obscuro planè posita, densissimisque inuoluta tenebris. nam praeterquam quòd per se sat difficilis esset, temporum longinquitas & crebrae populorum migrationes, in caussâ fuerunt, vt pleraeque, ne dicam omnes, plantae veteribus abiectis noua saepiùs induerint ac commutarint nomina, ita vt pristinae nomenclaturae nec vola nec vestigium appareat vllum. Hinc etiam morosior ac scrupea prorsus reddita, quòd prisci materiae medicae Scriptores, stirpium, quas pro vulgò cognitis habebant, paucas inter describendum, non rarò nullas tradiderint notas, quibus à posteris recognosci possent. Quibus & tertium accessit incommodum, quòd recentiorum quidam ad primam quamque vel leuissimam notam à veteribus appositam, alienas ac nonnunquàm contrarias supponunt plantas, adeò vt loco salutarium remediorum, venena etiam quidam nobis surrogarint nocentissima, damnabili prorsus atque sceleratâ inscitiâ.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
