# Curae posteriores 92

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXOTICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/92

Corporis porrò à capite ad caudae extremum vsque longitudo duodecim vnciarum, siue pedis Romani erat, latitudo dorsi quinque vnciarum; cauda siue inferior pars corporis quinque tabellis tecta, paenè quatuor, singulae verò tabellae satis breues, vt quae vnciâ lon giores non essent, at in trium vnciarum latitudinem expansae: cauda in quinque pinnas binas vncias longas & totidem ferè latas desinebat laeues & cineracei coloris, quarum exortum tegebant duriores & mucronatae tabellae, flauescente nigroque coloribus virgatim distinctae: quinque autem illae tabellae extremam corporis partem siue caudam tegentes, coloris erant subcaerulei virescentis, albicantibus. quibusdam maculis conspersi; quâ verò parte simul connexae, lineis modò flauescentibus, modò atris alternatim distinctae, quemadmodum & tabellarum latera in mucronem desinentia: testa verò dorsum tegens mira colorum, situ, & formâ differentium, varietate picta; nam & niger & flauescens, & exalbidus, & viridis, & caeruleus, & suaue rubens variâ diuersaque formâ inter se commixti in eaconspiciebantur: quinos vtrimque pedes habebat; quorum medius longissimus, vt qui vndecim vnciarum esset; huic vtrimque proximi, septem; primus & postremus, sex; singuli tribus articulis constantes, quorum medius omnium breuissimus, & tribus coloribus virgatim distinctus, flauo, nigro, & ex viridi caeruleo, reliqui duo flauo dumtaxat & nigro, extremae vngulae flauae & vtrinque frequentibus denticulis praeditae. Ceterum duo habebat ante oculos maxima & longissima cornua, vt quae viginti vnciarum longitudinem aequarent, in exortu ad quinque vnciarum altitudinem, valdè crassa & aculeis praedita, atque ad secundum vsque articulum variis coloribus picta, flauo, nigro & suauerubente, deinde ad extremum vsque paulatim: gracilescentia, & frequentibus aculeis aspera, nigroque & flauo coloribus distincta. His adiuncta alia duo cornua articulata; laeuiora, flauo & nigro colore etiam praedita, duobus primis quidem minora & graciliora, sed quae pede Romano breuiora non essent, & à sex vnciarum altitudine bifida: oculi cornei semper prominentes: paullo supta anteriores pedes habebat vtrimque appendicem pedis formam aemulantem, binas vncias longam, tribus etiam articulis & simili vngulâ praeditam, iisdemque coloribus quibus pedes virgarim distinctam. Breuiter, toto corpore valdè elegans: haud autem qualemcumque descriptionem boni consulturum Lectorem confido. quam tiz quam certè exactiorem, nisi fallor, dare potuissem, si ipsum animal conspicere mihi licuisset.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
