Latin
LIBRI BOTANICI SINENSES
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 94
Unproofread scanNot analysed yet
NICOLAI MONARDI SIMPL. MED. HISTOR. Pag. 300. lin. 25. in Scholio legendum cap. 4. &52. Pag. 322 ad finem Scholii capitis XXIV addi potest icon alia arboris Molle, cuius folia, cùm arbor adulta est, non crenata sed neutiquam dissecta conspiciuntur, vt in hac tabella videre est. Molle arboris adulta ramus, cum suo fructu. Pag 342 lin. vltima, pro CAPSICVM scribe SILIQVASTRVM; &pro CAPSICVM BRASILIANVM scribe SILIQVASTRVM BRASILIANVM. Pag. 343. lib. II. Scholia ita emenda: Capsicum hoc, seu Piper Indicum (Americum potiùs) quod nonnullis Piperitis &Siliquastrum Plinii esse putatur, diligentissimè colitur, &c. Eadem pag. lin. 17 scribe Aliud Siliquastri siue Piperitidis genus, etc. Eadem pag. post lineam 22. siue ad finem Scholii de Pipere, adde sequentia quae de Pipere Americano à R. P. Gregorio accepimus: cum eiusdem P. Gregorii Commentario, de omnibus Piperis Americani generibus, quem ad me misit. Sed hoc facto, poterit totum illud Scholium pag. 343 deleri.