Latin
PRAEFATIO
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 96
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. NVNQVAM destitit summi Dei Maiestas rerum cognitionem in hominum animos instillare &quasi im primere, cùm vt laudetur, magnificetur &celebretur eius gloria, tùm vt Diuinae ipsius Maiestatis magnitudo in infimis istis rebus agnoscatur. Et licet superioribus saeculis extiterini doctissimi viri, &in Plantarum cognitione peritissimi, omnium tamen cognitionem non sunt adepti, quia in dies nouarum &priùs non cognitarum fit obseruatio. Nouissimo enin hoc saeculo placuit aeterno Monarchae pauperibus &infimae sortis ho minibus sua secreta &opera reuelare, vt mihi pauperi discalceato cognitionem tribuere voluit varietatis huiu Capsici, siue Piperis Americani, cùm agerem in nobilissima &illustri ciui tate Bononia, in coenobio Mons Cal uariae nuncupato Istic igitur obser uabam ea quae à nemine adeò exactè &particulatim antea fuerunt obseruata, vt per istas res materiales, De summi omnium rerum Creatoris in effabilis potentia &inscrutabilis sapientia conspici possit. HAS porrò meas Obseruationes tibi donare volui, vt tam celebris vir operâ in lucem prodeant, &quae hactenus incognita atque sepulta iacebant omnibus nota fiant; gratiaeque agantur Domino Deo nostro propter tanta beneficia quae singulis diebus, horis &momentis nobis confert. Caeterùm meam opellam in obseruanda huius plantae tam insigni varietate non in gratam futuram arbitror, quandoqui dem à nemine vel à paucis saltem tanta varietas fuerit obseruata &scripto comprehensa.