# Curae posteriores 98

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, PRIMA CLASSIS SEV DIVISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/98

Piper oblongum erectum maius pyramidale. EIVSDEM cum Priore naturae est haec Planta, similiaque habet in fingulis nodis folia, caulem & florem: cui succedit fructus corniculi instar, tres aut amplius digitos transuersos longus, mucrone surrecto & caelum spectante; initio viridis, deinde ruber. III. Piper erectam minus pyramidale. HABET etiam ista Planta similiafolia cum aliis eiusdem generis, licet paullo minora, & caulem humiliorem: flores etiam albi eiusdem cum superioribus sunt formae; quibus deciduis, succedit fructus pyramidis formâ, dimidia tamen ex parte minor Secundo, nec adeo mucronatus, initio viridis, maturus ruber vt Primum. IIII. Piper oblongum, axiguum erectum pyramidale. NONNVLLI forsitan hanc Plantam eandem esse censebunt. cum ea quam Clusius exhibet in scholio ad Simplicium Monardi historiam pro Brasiliano Pipere; atque etiam in Icomibus posita est pro Pipere Indico breuioribus siliquis pag. 317. (quae ipsa è Clusio, nempe ex eius scholio in Monardum, desumpta:). poterunt rursus aliqui credere illam esse quam proponit Tabernaemontanus pro Siliquastro rotundo angustifolio in Iconibus parte 2. sect. 10. pag. 819. Si tamen diligentiùs eorum forma considerabitur, euidenter apparebit diuersum esse ab eo quod apud illos conspicitur: nam tametsi conueniant in siliquis sursum spectantibus, illorum tamen siliqua magis ad oliuae siluestris formam accedut; huius verò meae plantae siliquae minores sunt omnibus quas obseruauerim, vt ex eius icone ad viuum exressa cum aliis collata deprehendere licet.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
