# Curae posteriores iii

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/iii

Ob eandem etiam causam vltimo vitae suae mense, cùm iam labascentis senectae grauitas, viriumque deficientium imbecillitas ipsi scribendi officium ademit, cursumque istum diligentiae interrupit, ac fatali vi propemodum abscidit, non destitit nos identidem monere, vt CVRAS has POSTERIORES in ordinem redigere non tergiuersaremur, easque primâ occasione oblatâ in lucem emitteremus. Quod ipsum vt morienti amico nostro promisimus, sancteque affirmauimus, curae nobis fore; ita etiam quamprimùm ab inchoatis typographiae nostrae operibus respirare, occasionemque accommodam adipisci potuimus, praelo hasce CVRAS POSTERIORES sine morâ commisimus: idque sub tutelâ nominis tui, Vir Illustris: ob varias causas. Is enim tu vires, cuius studium & amor rei Herbariae augendae tantus est, vt meritò apud omnes candidos ac recti iudicii animos & gratiae tibi debeantur, & praeconium industriae tuae immortale: & praetereà is tu es, qui has vltimas Curas maximâ & praecipuâ mole auxisti; herbis quàm rarissimis ad Clarissimum virum CAROLVM CLVSIVM feliciss. mem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
