Latin
v
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores v
Unproofread scanNot analysed yet
Loca omnia tam in HISTO RIA RARIORVM PLANTARVM, eiusque, APPENDICIBVS, quàm in EXOTICORVM libris, ac in GARCIA, ACOSTA, BELLONIO, aliisque ab eodem Clusio versis operibus ab ipso emendata aut auctu, secundum schedulam, quam pauculas septimanas ante obitum suum nobis commiserat, reposuimus aut auximus; ideoque titulos variarum plantarum maiusculis characteribus in his CVRIS POSTERIORIBVS notauimus: vt inde leui intuitu conspicari quis posset quae stirps &quo capite, aut qua pagina describeretur, aut quomodo eius vetus descriptio emendatior fieri posset: ideoque saepe Lectorem ab Appendice Prima ad Alteram, &inde ad Appendicis Alterius Auctarium relegamiis, iisque aliquot interdum nouas periodos atteximus; vt ita, iuxta Google iuxtu normam dicta vltimae schedulae, Caput aliquot integre &secundum Clusii voluntatem concinnaremus: quem laborem sedulus ac rei herbaria amans subire non grauabitur, si quando exemplar suum quàm emendatißimum habere volet: ne si fortè opus hoc Clusianum semel integrum recudatur, queri poßit, suum exemplar colla in re isto nouiter excuso imperfectius aut minùs emendatum esse; &ideò alios sibi sumptus esse faciendos in coemendam noua editione.