# Curae posteriores x-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, CELASTRVS THEOPHRASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/x-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/x-2

CELASTRVS THEOPHRASTI. APVD Veteres nullum facere mentionem reperio Celastri arboris, praeter vnum Theophrastum: nam neque Dioscorides, neque Plinius (qui tamen ex Theophrasto plurima mutuari solet) eius meminerunt; quemadmodum nec aliarum quarundam ab ipso memoratarum. Theophrastus verò, licet plenam eius historiam non tradat, quod etiam rarò fecit in aliis plantis, aliquot tamen illius notas dat plerisque Historiae suae Plantarum locis, è quibus Celastri arboris notitiam adquirere possumus: vt non sit dubitandum, quin illam adhuc in rerum naturâ extare, demonstrari possit. Primùm enim Celastri (quod modò neutro genere effert τὸ κήλαστρον, modò feminino ἡ κήλαστρος,) meminit lib. 1. Hist. Plant. cap. XV. atque inter arbores perenni folio praeditas recenset (nonnullarum nomina dumtaxat subiiciam, non enim omnium necesse est) Τῶν μὲν ἡμέρων ἀειρύλλα, ἐλαία, φοῖνιξ, διάφνη· τῶν δὲ ἀγρίων, ἐλάτη, πεύκη, πόξος, πρῖνος, ἀγρία, κήλάστρον, φιλύκη, ὅξυάκαιθος, ἀφάρκα. Item lib. III. cap. IV. perpetuam comam illi tribuit: Ἀείφυλλα μὲν, inquit, οὖν ἐστὶ τῶν ἀγρίων, ἀ καὶ πρότερον ἐλέχθη, πεύκη, πίτυς ἀγρία, πύξος, ἀδράχη, ἀδράχρη, φιλύκη, ἀφάρκη, δάφνη, κήλαστρον. Capite autem 1. lib. IV.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
