Latin
CELASTRVS THEOPHRASTI
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Paauius fructus rudimentum in horto Medico obseruauit, imò &fructum ipsum; qualem sequentibus hisce verbis descripsit: quae addenda esse iudicauimus, vtpote ac absolutam huius arboris descriptionem necessaria. Anni 1610. mense Iunio fructus rudimentum ostendere coepit, „producens breuem pediculum, cui adhaerebat bacca myrti baccis, magnitudine similis. Haec quamdiu in accretione erat, viridem, „iustam adepta magnitudinem, rubrum exhibebat colorem; qui paulatim ex puniceo corallinus reddebatur, adeò vt asparagi maturam baccam (de minoribus loquor) te videre dixisses. Arridebat, gratissimo hoc colore ad Augusti vsque initium bacca: tunc etenim, paulatim corrugari incepit cutis siue exterior superficies, simulque, colorem mutare: fuscedinem namque contrahebat, tandemque, adustam nigredinem. Simul etiam ipse fructus figuram suam mu „tare, ac ex rotundo oblongus fieri coepit. Postquam decidisset, re „pertum intus semen vnicum, oblongum, quodammodo triangula „re, vuarum vinaceis admodùm simile. cuius cortice (durior is erat, &quodammodo osseus) diffracto, prodiit granum quoque vnicum, „tectum membranulâ crocei coloris; eâque ablatâ medulla siue caro, durior, albicans, ei similis quam nux auellana ostendere solet. Haec „D. Paauvius. SAMBAC ARABVM, seu Iasminum Arabicum, aut Syringa Arabica. Pag. 56. calci Capitis XXXVI. de Frutice coronario, addi potest sequentis fruticis descriptio: aut, si mauis, nouus titulus ei affingatur, vt sit Caput XXXIX Libri I. Rariorum Plantarum. PROSPER Alpinus lib. de Plantis Aegypti cap. XIX. Sambac Arabum, siue lasminum Arabicum describit his verbis. Cayri est frutex sarmentosus, qui sarmentis serpendo, altiùs se extollit, foliis mali aurantii proximis: flores albos proferens octonis foliis praeditos, omnino similes vulgaris lasmini floribus, à quibus differunt numerosioribus foliis, magnitudine, odoreque praeualidiore ac suauiore. Eius etiam iconem exhibet octo foliorum floribus onustam. Tametsi verò ex hac illius descriptione, tum plantae quam proponit icone, coniicere liceat, ipsum plantam eam innuere velle, cuius iconem coloribus expressam Illustris Vir Matthaeus Caccini anno Christi millesiIasminum Arabicum, seu Syringa Arabica.