# Curae posteriores xiv

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, CELASTRVS THEOPHRASTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xiv

mo sexcentesimo sexto Florentiâ Hetruriae vrbe ad me mittebat, hac appellatione, Syringa Arabica, siue Iasminum Arabicum vel Iasminum ex Gine magna tamen est differentia inter vtriusque flores, quòd las mini Prosperiani flores octo foliis simplici serie dispositis con stent; iconis verò quam accipiebam flores dena folia habebant duplici serie disposita: duplicemque seriem foliorum esse debere, deprehendi è ramulo suis foliis & floribus onusto, quem inse quente anno ad me mittebat: hanc ob causam illum in tabellâ adpositâ exprimendum curabam, vt ex eius cum Alpinia nâ collatione, differentia faciliùs obseruari possit VT porrò huius fruticis pleniorem cognitionem habere queant Lectores, praestat vt ipsius Caccini verba subiiciam, quae ad me „ scribebat, cùm iconem mitteret: Accipies rami cuiusdam plantae " ex Alexandriâ Aegypti allatae iconem, quam nonnulli lasminum ex "Gine appellant, quidam Syringam Arabicam, alii lasminum Arabi"cum. Crescit porrò ea planta, quantum hactenus obseruare potui, " ad duorum cubitorum, vel quatuor pedum altitudinem: eius stipes infimâ parte pollicari est crassitudine, solidâ materie constans, & quae difficulter scindi possit: is duobus digitis supra terram, aut „ paullò ampliùs, in tenues & longiusculos ramos diuiditur, instar, lasmini Catalonici, siue Hispanici; floresque proferre incipiens, Aprili, definit extremo Octobri: sic vt quinque aut sex mensibus, „ integris planta floribus onusta conspiciatur: flores eius albi sunt, vt, Narcissi pleni Byzantini primi à te descripti, nunc decem, modò, duodecim foliis constantes; & quando minimum, nouem; duplici „ serie dispositis, odoratissimi, lasmini Hispanici odorem etiam superantes, vel quasi florum mali aurantii & florum lasmini Hispanici simul permistorum odorem referentes: defluunt autem à planta flores eodem modo quo aliorum lasminorum flores; habentque tubum illum pertusum quo suis petiolis adhaerent, vt reliquorum las „ minorum flores.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
