Latin
QVAMOCLIT, AVT QUAMOCHLIT
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores xvi
Unproofread scanNot analysed yet
QVAMOCLIT, AVT QUAMOCHLIT, siue Jasminum Americanum. Huius iconem praecedenti lasmino Arabico subiungendam esse duximus, vt quiuis differentiam huius ab illo in picturâ saltem internoscere queat. Descriptionem autem eius pleniorem, praeter hanc picturam, à Clariß. Clusio factam non comperimus. Et quamuis in literis ab Illust. Matthaeo Caccini paulo ante mortem Clusii ad eum mißis, mentionem factam inuenimus cuiusdam descriptionis huius plantae, factae à Reuer. P. Gregorio de Reggio: tamen cùm nihil tale inter eius schedas reperire possemus, praeter hanc iconem, quam vltimis vitae suae mensibus sculpi curauerat; huic descriptionem qualem Clariß. Ioachimus Camerarius in suo Horto Medico dedit (cuius icon isti nostra non dißimilis) adiungere decreueramus: praesertim cùm eam in India Quamoclit appellari scribat, indeque ante paucos annos in Europam allatam, &à Caesalpino sub nomine lasmini folio Millefolii descriptam esse: poßeque non ineptè Conuoluulum tenui folium vocari. Sed cùm eadem haec stirps ante quadriennium à Clariß. Fabio Columna accuratiùs descripta &delineata sit, titulo Conuoluuli pennati exotici rarioris, eius verba hoc loco poni curauimus; quae sunt haec: NON aptiùs poterat ad aliud genus planta haec exotica referri, quàm Conuoluulorum familiae adscribi. Natura totoque habitu ferè similis videtur, praeter foliorum pennatorum effigiem. Lacte quidem turget dilutiore: Floribus oblongis, tubulosis, sed quinque partitis in summo, &roseo colore hilari, lineis siue plicis striatis, longo petiolo duobus vel singulis insidentibus, alternato situ ex geniculis viticulorum: apicibus quinis pallidis: Fructu deinde oblongo, ex squammoso calice, in apicem desinente, cartilagineo cortice obducto, vt vulgaris Conuoluuli, sed angustiore, seminibus intùs quatuor oblongis, nigris, duris, acri gustu. Folia viticulis purpurascentibus alternatim haerent, pinnata, tenui admodùm diuisura, duplo vulgaris Fruca ginis Resedae putatae, minora, obscurè virentia, sed tenella pallentia, paucis primùm lobis, deinde pluribus vtrinque, ad terdenos vsque, &vnico in summo: at priores lobi bi„ furcantur. ProQuamoclis, siue lasminum Americanum. „pter innumeros viticulos folio "sos &floridos, "quos profert "arundinaceas cra"tes adimplentes „sese contorquen "do, maximè ocu"los conspicien„tium recreat: qua "re pensilibus hor"tis iucunda.