Latin
LIXOTICOIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 10
Unproofread scanNot analysed yet
VVIVS Arboris ramulum foliis nucum cum suo fructu, Francofurti ad Moenum accipiebam anno restauratae salutis humanae nonagesimo primo supra millesimum &quingentesimum, Londino missum à doctissimo eodemque optimo viro Richardo Garth Londinensis Cancellariae Primicerio, quem illico in tabella exprimendum curabam, ut ejus iconem cum historia Lectoris oculis proponerem. Mittebatur autem Iuniperi Brasiliani appellatione, quae vox statim mihi suspitionem injecit, illius arboris esse posse, quam Brasiliani Iunipappecywa nominant, teste lano Stadio Hesso, qui apud Tuppin-Inbatios novem &lius mensibus captivus fuerat, demumque non sine Dei benignitate anno M. D. LV. liberatus est: Thevetus &eum sequutus Lerius, corruptè Genipat nomen indiderunt. Hujus porrò praemansi, deinde expressi, succo, Brasiliani corpus atro colore inficiunt. Is autem quem accipiebam, mediocris mali magnitudine erat, orbicularis paenè formae, supernâ parte paullo planior, &veluti exiguâ coronâ insignitus, denso cortice, &(quia resiccatus) duro, exterius rugoso, &fusco colore, internè laevi &spadiceo: tota pulpa quasi in massulam contracta erat ob siccitatem, plurimaque grana continebat simul juncta, quemadmodum in stramonia conspiciuntur, plana, nigra, rugosa. Ipsam autem pulpam, licet vetustam &prorsus exsuccam, paullulum tamen praemansam, nigro colore inficere, &valde acidi saporis esse deprehendebam. Summo porrò ramulo terni aut quaterni fructus inhaesisse videbantur. Sed &ipse Thevetus suo Genipat plures fructus extremis ramis conjunctim nascentes tribuit, &juglandis folia, quorum Stadius non meminit, ut apparebit ex utriusque descriptione, reponenda in Peregrinarum Plantarum Historia, ex variis neotericis Auctoribus, qui suas peregrinationes descripserunt, à me, Deo vitam concedente, concinnanda &in lucem producenda. Ceterum, an etiam Xagua, cujus Oviedus cap. V. lib. VIII. Primae partis Generalis &Naturalis Historiae meminit? Certe easdem facultates suae Xaguae tribuit. Arbor peregrina, fructum Ficui similem gerens. CAP. XI. VIVSNAM arboris sit hic ramulus, quem in Cl. V. Bernardi Paludani medici Enchusjani mihi amicissimi, amplissimo, &omnium peregrinarum exoticarumque Orerum varietate &copiâ instructissimo museo, conspiciebam anno nonagesimo quinto supra millesimum &quingentesimum, me latet: atque ipse etiam Paludanus ignorabat: ramulum autem mihi concedebat ut describere possem, &illius etiam figuram in tabella exprimendam curarem, in eorum qui simili studio delectantur gratiam; quorum oculis eam subjicio. Erat autem hic ramulus, cum suo fructu in uvae modum quasi congesto, resiccatus, durus, crasso cortice tectus, gracilis &digitalis longitudinis, coloris ex fusco cineracei, octo fructus exiguorum ficuum instar, crasso brevique pediculo subnixos summo fastigio sustinens LIB. I. sustinens, fuliginosi coloris, cineraceis maculis conspersos, duros, &satis solidos: ut quandam affinitatem habere mihi viderentur cum Sycomori circa Tripolim Syriae nascentis fructu, descripto à Cl. V. Leonardo. Rauwolsio Fructus sicui similis. medico Augustano cap. IV. lib. 1.