# Exoticorum libri decem 10-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10-2

Huic asino responsum volumus, prisci seculi homines antè quàm ratio conficiendi panem inuenta esset, sanos vixisse, atque à morbis curatos esse, tametsi glandibus dumtaxat vescerentur, ut Arcades. Cuperemus igitur tales ignari, veteri consuetudi ne, sola glande vescerentur, aut solis ficis ut Athenienses, vel solis agrestibus piris ut Tyrinthii, cannisve aut arundinibus quemadmodum Indi, vel palmulis ut Carmanni, vel milio ut Sarmatae, vel Terebinthi granis uti Persae: nobis autem frumentaceum panem relinquerent, quandoquidem illius inventores damnant tanquam nimium curiosos. Cuperemus similiter, ut architecturam contemnentes, tanquam rem curiosam, & qua etiam veteres caruerunt, suis aedibus relictis in antra & silvas habitatum concederent. Quòd si his nequaquam sibi satisfactum esse autumant, eâdem operâ Aristotelis curiositatem damnent, qui animalium differentias nos edocens, non satis existimavit exteriores notas describere, sed factis singulorum diffectionibus, serpentum costas observare, piscium & auium intestina, atque reliquorum animalium interiores corporis partes enumerare voluit. Sed nec Hippocrates nec Galenus suorum majorum placitis fuere contenti. Tales ergo ignari oculos de industria sibi perstrinxerunt, ut nobis ridendi materiam praeberent: de quorum vita, fabula componi posset singulis horis exhibenda: nam aulicorum more ignorare volunt, quaecunque nec videre nec scire cupiunt: cùm tamen vsu & aetate omnia ad publicam vtilitatem immutentur & meliora fiant. Nam qui homines sunt, vitam suam prout natura eos docet instituere norunt, deteriora relinquentes, & optima ob suum commodum amplectentes, sic ut è silvestribus & campestribus urbani & cicures facti, in contrarium planè suos affectus mutârint: unde prudentiores singulariter sese ob lectantes in rerum naturalium perquisitione, certique esse cupientes de legitimarum perfectione, in hoc toti incubuerunt ut verum à falso discernerent: si quis enim artificio gemmam aut metallum, aut aliud quid simile tam exactè imitari norit, ut legitimum non modò formâ sed etiam aliis qualitatibus referat: ingenii tamen perspicacioris acumen in eo non consistit, sed contemplari, experiri & perpendere non desinit, donec falsúmne & adulterinum, an verò legitimum & verum sit, intelligat. Et ob id factum, nemo est qui meritò reprehendere aut accusare possit, aut illi curiositatem utilitatis expertem obiicere. Itaque concludere possumus, ignarum nobis inutilem & minimè necessariam curiositatem meritò obiicere non posse. Sed praetermissis eorum levibus & ociosis cavillationibus, & ad intermissam de exterarum regionum singularibus rebus narrationem redeuntes, praeter institutum non fore existimavimus, si ante quàm Turcarum res adgrediamur, nonnihil quasi cursim agamus de Creta insula, quae nunc Candia vocatur, quandoquidem una est ex nostrae peregrinationis stationibus, in qua diutius haesimus. * Legitimum thymum in Boetica Hispaniae provincia, circa Hispalim praesertim, frequentißimum. Sedum majus Olysipone & vicinis locis. Murena in Galliae Narbonensis maritimis. Brevis singularium Cretae narratio, & peculiaris Graecanicorum morum observatio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
