# Exoticorum libri decem 10-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10-3

CAPVT III. MNIVM artium & disciplinarum inventores quorum memoriam hodie colimus, magna ex parte ex Graecia oriundi fuere, quae (ut fortuna permittente res subitè immutantur) ex divite & opulenta, qualis olim fuit, virisque in omni disciplinarum genere excellentibus abundante, & ob virtutem, magnae orbis parti imperante, in eum statum nunc redacta est, ut ne unicum quidem pedis vestigium retinuerit, quod vel tributario Turcarum jugo, vel Venetorum servitute non sit oppressum. Turca maximam ejus partem obtinet cùm in continenti tum in mari. Quod Venetis cessit, in mari est. Graeci Venetis subjecti, paulo meliore conditione sunt, ad religionem quod attinet, quàm qui Turcae tributarii: & utrorumque factâ comparatione, comperimus eos qui Turcae subsunt, Turcorum moribus & consuetudine vivere, quemadmodum qui Venetis parent, Venetorum mores imitantur. Tam insignis apud utrosque regnat barbaries, ut nulla apud eos urbs inveniatur in qua sit academia: nemo est etiam qui suos liberos artes liberales aut literas edoceri curet. Omnes promiscuè idiomare loquuntur ex veteri corrupto: sed alii aliis ornatiore: eorum tamen vocabula majorem habent affinitatem cum legitimo Graeco idiomate, quàm Italicae voces cum Latinis. Urbium quae Venetis subsunt incolae, Italicam linguam perinde callent atque Graecam: at rustici, sola Graeca utuntur. Graecorum qui Turcae dominio subsunt, eadem est ratio: nam qui majores urbes incolunt, Turcicè & Graecè loquuntur: rustici verò, duntaxat Graecè. Graeci rerum proprias nomenclaturas adhuc retinent, praeterquam iis locis ad quae exterae nationes frequentiùs commeârunt; ac multo magis in urbibus maritimis, quàm mediterraneis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
