# Exoticorum libri decem 10.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/10.1

hausissent, sed quibus etiam vel in stapede, veste, epistolâ aut aliquâ aliâ re, quâ offendi possint, positum fuisset; valde utilis est, eodem Serapione teste, hic lapis ad virulentorum animalium morsus & ictus, hausto ejus pulvere: sudorem enim ciet, venenumque universum ad partes externas propellit. Hujus lapidis pulvis perniciosorum animalium morfibus & ictibus inspersus, valde efficax est: nam veneni malignitatem tollit; adeoque commendatur, ut etiam si vulnera ab hujusmodi animalibus inflicta putrescere & corrumpi incipiant, ea sanet: virulentis animalibus hic pulvis injectus, torpida reddit, & vires eis adimit; sique parti, quâ nocere solent, imponatur, etiamsi vulnera infligant, non sunt perniciosa, ut in scorpionibus experientiâ probatum, quorum ictus (parte quâ pungunt illo pulvere inspersâ) innoxii redditi sunt. Viperis autem & virulentis animalibus, si iniiciantur aliquot hujus lapidis grana cum aliquo liquore, ilicò intereunt. Haec Serapio. Razis, Galeni simia, vir inter Arabes multae eruditionis, in suo Continente scribit, Lapidem Bezaar flavescere, tenerum esse, & insipidum, cujus bis periculum fecerit, & adversus Napellum, omnium venenorum perniciosissimum, compererit efficacissimum. Scribit insuper admirabiles facultates in hoc lapide observasse adversus omnis generis venena, quas in aliis Alexipharmacis non reperisset, sive simplicibus, sive compositis, ut Theriacâ, aliisque Compositionibus; quia major est hujus lapidis efficacia, quam ullius alterius medicamenti. Idem affirmat in libris ad Almansorem scriptis. In venenis quae cor offendunt, & totâ substantiâ noxia sunt, quàm inanis est cura, nisi lapis Bezaar sumatur? hic enim resistit: & addit. Ipse observavi, Napelli veneno, quod omnium maximè perniciosum, resistere. Alius Mauritanus, valde eruditus & magnus Astrologus, Hamech Benreripho appellatus, qui de lapidibus sub caelesti aliquo signo aut planeta sculptis, & quibus facultatibus sint praediti scripsit, in eo libro quem de plantarum, lapidum, animaliumque in medicum usum receptorum viribus composuit, ait. Lapis Bezaar omnibus venenis resistit: praeterea ejus pulvis sumptus singularem facultatem habet adversus scorpionum ictus; & sculptus gestatus, adversus virulentorum animalium morsus utilis est. Abdala Narach, alius Mauritanus in Hispaniâ natus, vir in Medicâ arte peritus; Lapidem Bezaar, inquit, omnibus venenis adversum, apud Miramamolinum Cordubae regem conspexi, cui venenum maximè perniciosum propinatum fuerat; sed lapide Bezaar sumpto, prorsus à veneno liberatus fuit: ejus deinde rei gratiâ suum palatium illi dedit à quo lapidem (quo sanitati restitutus fuerat) acceperat; regale profectò donum, quandoquidem Cordubense palatium, Alcacar dictum, hodierno die valde insigne adhuc esse, magnóque aestimari videmus: isque lapis valdè commendatus esse debuit, qui tanto precio redemptus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
