Latin
CAPVT XXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 100
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui inde Constantinopolim nauigant, potiùs quàm inanes redeant, naves lignis onerant, ad aedificia instruenda, cùm nulla ad eam rem utilia in Aegypto inveniantur. Aegypti animantia ob pabuli abundantiam, stirpium à Nilo rigatarum probum alimentum, atque aëris temperiem, in magnam molem evadunt, uti Bubali, Boves, Cameli, Equi, Asini, Arietes &Caprae. Arietes autem, qui admodum pingues &crassi sunt, amplam, densam atque ad terram usque propendentem caudam habent, palearia insuper è collo dependentia ut boves, nigraque lana vestiuntur. De Nili piscatoribus.