# Exoticorum libri decem 100.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 100.6 to 100.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/100.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/100.6

Verumenimverò, concinnatâ & descriptâ jam quâ potui fide hujus avis historiâ, illius erus genu tenus rescissum, apud Cl. V. Petrum Pawium, primarium artis Medicae in Academia Lugduno Batava Professorem videre contigit recens è Mauritii Insula relatum. Erat autem non valdè longum, sed à genu usque ad pedis inflexionem paullò plus quàm quatuor uncias dumtaxat superabat; ejus verò crassitudo magna, ut cujus ambitus paenè quatuor uncias aequabat, crebrisque corticibus ceu squamis tectum erat, pronâ quidem parte latioribus & flavescentibus, supinâ verò minoribus & fuscis: pedis etiam digitorum prona pars singularibus iisque latis squamis praedita, supina autem tota callosa: digiti satis breves pro tam crasso crure; nam maximi sive medii ad unguem usque longitudo binas uncias non admodùm superabat, aliorum duorum illi proximorum vix binas uncias aequabat, posterioris sescunciam: omnium verò ungues crassi, duri, nigri, minùs unciâ longi, sed posterioris digiti longior reliquis, & unciam superans. Nautae huic avi nomen indebant suo idiomate Walgh-vogel, hoc est, nauseam movens avis, partim quòd post diuturnam elixationem, ejus caro non fieret tenerior, sed dura permaneret & difficilis concoctionis (excepto ejus pectore & ventriculo, quae non contemnendi saporis esse comperiebant) partim quòd multos turtures nancisci poterant, quos delicatiores & ori magis gratos reperiebant: nihil igitur mirum si prae illis hanc avem contemnerent, & eâ se facilè carere posse dicerent. In ejus porrò ventriculo quosdam lapillos inventos aiebant, quorum binos huc perlatos conspiciebam apud ornatissimum virum Christianum Porretum, eosque diversae formae, unum planum & orbicularem, alterum inaequalem & angulosum, illum uncialis magnitudinis, quem juxta pedes avis exprimendum curabam, hunc majorem & graviorem, utrumque cineracei coloris; eos ab ave in maris litore lectos, deinde devoratos fuisse verisimile est, non in ejus ventriculo natos. Ceterùm ea insula, ut in Diario legebam, uno & viginti gradibus ab Aequatore versus antarcticum polum distat, in qua neminem habitare, sed desertam esse opinabantur, quia licet aliquot nautae diverso tempore emissi fuissent ut observarent, totumque triduum hac, illac, pervagantes insumpsissent, neminem tamen repererunt; istam etiam opinionem magis confirmabat omnium avium securitas, quae manu se apprehendi & fustibus caedi sinebant, tamquam nullum hominem antea conspexissent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
