# Exoticorum libri decem 100

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/100

Nam qui inde Constantinopolim nauigant, potiùs quàm inanes redeant, naves lignis onerant, ad aedificia instruenda, cùm nulla ad eam rem utilia in Aegypto inveniantur. Aegypti animantia ob pabuli abundantiam, stirpium à Nilo rigatarum probum alimentum, atque aëris temperiem, in magnam molem evadunt, uti Bubali, Boves, Cameli, Equi, Asini, Arietes & Caprae. Arietes autem, qui admodum pingues & crassi sunt, amplam, densam atque ad terram usque propendentem caudam habent, palearia insuper è collo dependentia ut boves, nigraque lana vestiuntur. De Nili piscatoribus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
