Latin
CAP. XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 101
Unproofread scanNot analysed yet
Illum subsequuti auctores, alii aliorum vestigiis insistentes, pro arbitrio de his loquuti sunt. Nam quod Theophrastus ait ejus radicem spinosam; aliter rem se habere experientia docet. Dioscorides de Faba Aegyptia agens, Theophrasti verba ferè expressit. Plinius verò ex illis ipsis mutuatus, similia omnino scribit. In eam itaque opinionem facilè imus, ut per fabam Aegyptiam intelligenda sit edulis faba quae in Aegypto nascitur. Ipse enim Galenus de vulgaribus fabis intellexisse videtur libro de Alimentis, cùm de Aegypti fabis agit. Ut verò elucidemus quod Plinius refert Aegyptios varii generis vasa ex ejus foliis facere: animadvertendum est colocasiae folia admodum ampla esse, eamque ob causam complicari &convolvi instar corniculorum posse, quibus aquam è Nilo hauriant &bibant; deinde abiici. Tandem in amplum quendam pagum pervenimus, nomine Berimbal. Aegypti regio nobis apparebat omninò aqua submersa, praeter quosdam aggeres nonnullis locis eminentes, per quos ex uno pago in alium pateat iter. Incolae ut securi sint ab inundationibus Nili, pagorum aedificia sublimioribus locis substruere coguntur, quorum maxima conspicitur frequentia: etenim plana est regio, aedificia ex tenaci pinguique limo constructa, &tecto operta acuminato, alveariorum instar, procul admodum apparent: nonnulla etiam teguntur planâ formâ, propugnaculi modo, quod vulgare est per universum Turcae dominium &Graeciam. Tanta apud illos est lignorum &lapidum penuria, ut eorum aedificia humiles duntaxat sint casae, non ampliores quàm pusilla tecta, recipiendis anseribus idonea. Eam videlicet ob causam, quòd magna ex parte cubent, bibant &edant sub arboribus; vel insectorum vitandorum causa, vel ut frigidiorem auram excipiant; etenim hieme istic non pluit. Aestate autem sub tecto frigidiorem auram non requirunt sed sub Palmis. Tamarices in Aegypto humidis &siccioribus locis indifferenter nascuntur; illarum enim silvulae perinde in aridioribus locis reperiuntur atque in humidis littoribus. Eae autem excrescentiâ quam Gallam nominavimus adeò onustae sunt, ut parum absit quin rami prae pondere rumpantur. Novum quidpiam nobis fuit mense Septembri conspicere aquaticam avem à Gallis (quia in stagnis non minus damnum infert quàm Castor) vn Bieare, hoc est, fibrum vocatam, à Latinis Vulp- anserem, pullos recèns exclusos in Nilo ducentem. Aquaticae aves quae sub hiemem à Septentrionalibus regionibus loca commutant, in Aegyptum adveniunt, isticque pullos excludunt, deinde aestate revertuntur, solis immensum &intolerabilem ardorem fugientes. Valdè intricatus est hoc capite Bellonius: nam initio ait, omnes navem exscendisse, ut terrestri itinere proficiscerentur; paullo post, quasi sui oblitus, magnum iter confecisse eo die scribit, quòd secundo vento usi essent. De faba Aegyptia, consulendus Prosperi Alpini Liber de Plantis Aegypii. Aegypti urbes &pagi ad Nili ripas siti ob aquae commoditatem. CAP. XXIX. D Berimbal transeuntibus nobis, plurimi Aegyptiaci pueri sese in Nili profluentem