# Exoticorum libri decem 101-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/101-2

abiiciebant, ut panem exciperent, quem de industria è navi proliciebamus, ut ex illis adeò peritè natantibus voluptatem caperemus: nam in aquam desilire non magis reformidant, quàm anatum pulli. In pagum nomine Sindou deinde pervenimus, ad cujus dextram est* Diuruth; eaque nocte in oppidum appulimus Fova nuncupatum, amplam olim urbem ut Cairum; nec hodie ullum est in continenti Aegypti oppidum (excepto Cairo) magis amplum: multo etenim major est Rosetta, è regione magnam Insulam habens, Sacchari arundinibus, Sycomoris, Palmis, Colocasiis, omnis generis leguminibus, & oryza (quae prae reliquis magni est census per universam Aegyptum) excultam. In Fova pernoctavimus: nam licet nobis secundus adspiraret ventus, nautae tamen noctu navigare reformidabant, quòd Nilus iis locis multos maeandros habeat, nec minùs rapidus sit, quàm Ligeris. Nonnullis locis rectum tenet cursum, in quibus etiam noctu velis explicatis (secundo vento) sine metu navigare liceat: lentiùs enim fluit, quàm ubi sesc contorquet. Imo Zuga potius, secundum geographicam tabulam; nam Diuruth longe infia Sindon est, ut Deruthi insta Berimbal adversa esse potim censeri queat, quàm Sindou. Nilum, si cum alio flumine comparare licet, Pado fere similem esse.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
