Latin
101.1 to 101.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Licet verò hujus insulae ambi tum circiter quindecim milliarium dumtaxat esse, in Diario sit adscriptum; ex alia tamen navigatione paucos post annos facta ab Hollandis in insulas Moluccas tendentibus, classis Praefecto sive Admirallio Iacobo van Neck, ejus verò Legato sive Vice Admirallio N. Garnier, qui ad eam insulam fortè appellebat, majorem illius ambitum esse compertum est. Is enim totam insulam circuire jubebat, &triginta milliarium sive leucarum ambitum habere deprehendebat, ut mihi ipsemet asserebat Amstelredami anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo tertio, illo ipso anno è Moluccis &Taprobana redux. Istam autem insulam Batavi appellabant Mauritii insulam à Principe Mauritio, antè à Lusitanis Ilha do Cirne vel Cisne nuncupatam (ut antè diximus) id est insulam Cygnaeam, forsitan ob conspectam in ipsa jam commemoratam avem, quam cygnum esse existimassent. Praeter multas porrò varii generis arbores in ea nascentes, Ebenum etiam frequentissimam &nigerrimam reperiri intelligebam. Anser Magellanicus. CAP. V. QVI anno à Christi nativitate nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum navigationem ad mare Australe sive Pacificum appellatum instituebant Batavi, &anno demum insequente ad Magellanicum fretum perveniebant, in quibusdam insulis portui desiderato vicinis, quadragesimo octavo gradu supra Aequatorem versus polum Antarcticum, atque aliis parvis insulis in ipso freto sitis, magnam quarundam marinarum avium copiam reperiebant, quae istuc accesserant, ut ova sua ponerent, deinde iis incubarent: illas autem à pinguedine quâ erant praeditae, Pinguins appellarunt: insulis verò, in quibus tantam earum abundantiam obscrvabant, Pinguins insularum nomen indiderunt: ego autem eas aves Anseres Magellanicos non incommodè dici posse arbitror. Illarum, quum nemo hactenus (quod equidem sciam) mentionem fecerit, praeter Diaria ab his evulgata qui illo anno in Magellanico freto aliquamdiu haeserant, &prorsus sint peregrinae, iconem ex Diariis illis petitam hîc subiicere libuit, &pauca ad ejus historiam pertinentia adiicere. MARINA porrò est haec avis, &ex Anserum genere, tametsi rostro dissimilis, in mari victitans, valdè pinguis, praegrandis anseris magnitudine: nam adultiores quasdam ex eo genere observabant, tredecim, quatuordecim, etiam sedecim interdum libras pendentes; iuniores verò, octo, decem, &duodecim: pronâ parte nigris pennis tectae erant, supinâ &in ventre, albis: collum, quod crassum &breve, habebant nonnullae albis pennis, tamquam torque, cinctum: earum cutis crassa &densa instar suillae: alarum erant expertes, sed earum loco binas parvas coriaceas pinnas habebant, in latera, tamquam parva brachia, propendentes, pronâ parte brevibus, angustis &rigidis pennulis confertim tectas, supinâ autem, minoribus adhuc &rigidioribus, iisque albis, quibus nonnullis locis intermixtae nigrae, minimè quidem aptas ad volandum, sed quarum adminiculo velociter natarent: maxima enim ex parte in aqua versari intelligebana, &terram dumtaxat petere foetificationis vel pullationis tempore, &plerumque ternas aut quater nas in una scrobe latere: rostrum corvino majus habent, non adeò tamen elatum, &valde brevem caudam, pedes nigros, planos, anserinorum pedum formâ, non adeò tamen latos: erectae &sublimi capite incedunt, demissis in latera pinnis, tamquam brachiis, sic ut procul intuentibus homunculi aut pygmaei appareant.